

Liber Exodus*
Caput 24: Versus 12
Ascende ad me,etc.[BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2.]Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur.Daboque tibi.[ID.]Huic simile est illud:Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis[Matth. 28.]. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quae Dominus docuit, et consilii decreto observanda praescripsit, in quibus vitam aeternam nos habere voluit, sicut de his praeteriri quidquam non oportet: sed omnia quae mandavit, auditoribus committere necesse est.